Actus Apostolorum*

Caput 3: 25

vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
(* Traductions européennes)

Glose

Testamenti.BEDA.Ex illo testamento quod ad Moysen, etc.,usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes.Patres.Posuit pluralepatres,et non singularepatrem,quia non soli Abrahae, sed Isaac et Jacob promissum est.In semine tuo,etc.BEDA.Semen Abrahae Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judaeis scilicet et gentibus, benedictio promissa est.Omnes familiae.Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud:Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundumJoan. 1..Benedicentur.In Adae peccato maledictae, in Christo benedictae sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem praecesserunt: quia idem homo Deus januam coeli aperuit, et in fine dicet omnibus electis:Venite, benedicti PatrisMatth. 25., etc.